I. 10. Aut bibat aut abeat. xlvii

Aut bibat aut abeat. Quo quidem adagio monemur, ut aut tempori locoque nos accommodemus aut ab hominum consuetudine nos subducamus. Quemadmodmum Cato fecisse legitur, qui cum non posset sumere vultum Floralium licentiae convenientem, discessit a theatro. Natum est a priscis illis Graecorum symposiis, hoc est compotationibus, in quibus mos erat talis sortiri quempiam, qui convivio quasi praesideret ac decreta convivialia praescriberet, quae νόμους, id est leges, appellabant. De hisce legibus Valerius Valentinus jocoso carmine conscripsit, cui titulum fecit Tapullae teste Festo Pompeio. Porro praefectum βασιλέα, hoc est regem, nominabant. Plutarchus συμποσίαρχον vocat. Varro apud Nonium modiperatorem a Latinis vocatum scribit quasi modum imperantem, ne quis aut plus satis biberet aut parum. Athenaeus libro decimo ex Eupolidis auctoritate docet huic praefectos rei οἰνόπτας dictos ab aliis ὀφθαλμούς. Hujus consuetudinis meminit et Horatius in Odis :

Nec regna vini sortiere talis.

Ex legibus jocosis haec una fertur aut bibat aut abeat. Commemoratur a Cicerone libro Tusculanarum quaestionum V. Mihi quidem, inquit, in vita servanda videtur illa lex, quae in Graecorum conviviis obtinet : Aut bibat, inquit, aut abeat. Et recte ; aut enim fruatur aliquis pariter cum aliis voluptate potandi, ne sobrius in violentiam vinolentorum incidat, aut discedat. Sic injurias fortunae, quas ferre nequeas, defugiendo relinquas. Hactenus ille. Quidam sic efferunt Ἢ πῖθι ἢ ἄπιθι, id est Aut bibe, aut abi. Quanto civilior haec lex quam ea, quam Empedocli in convivio praescripsit convivii praefectus, ut aut biberet aut vinum in caput illius effunderetur. Eam rem tam indigne tulit Empedocles, ut postridie coacto concilio et invitatorem, cujus opera id erat factum, et symposiarcham reum peregerit damnandosque curarit. Refert Diogenes Laertius. At nostri mnamones has quoque leges magis Scythicas praescribunt. Aut bibe, inquiunt, aut hunc cantharum, quantus est, in caput impingam tuum. Itaque non raro fit ex compotatione monomachia.

Index Adagiorum