I. 10Audi, quae ex animo dicuntur.xlvi
Ἄκουε τἀπὸ καρδίας, id est Audi, quae dicuntur ex animo. Nam seria, quaeque citra dissimulationem dicuntur, ex animo dici dicuntur eaque ex corde proficisci vulgus ait. Lucianus in Jove Tragoedo : Οὐκοῦν ἀκούετε, ὦ θεοί, τά γε ἀπὸ καρδίας φασίν, [Iup. trag.] id est Itaque audite, dii, nimirum ex animo dicenda, sicuti proverbio dicitur. Nam adulatorum et simulantium oratio in faucibus nascitur, non in corde. Plutarchus in commentario, quem inscripsit Quo pacto quis possit assentatorem ab amico dignoscere, refert hos senarios :
[Adul. Amic.] id estἘμοὶ γὰρ εἴη πτωχός, εἰ δὲ βούλεται,
Πτωχοῦ κακίων, ὅστις ὢν εὔνους ἐμοὶ
Φόβον παρελθὼν τἀπὸ καρδίας ἐρεῖ,
Addit hoc haud facile dici a divitibus ac principibus, quibus modis omnibus est invisa veritas neque quicquam ferunt aures delicatae, nisi quod assentatione multa conditum sit et adulationem sapiat. Ad hanc figuram pertinet illud Plautinum corde amare, item illud persequi corde, animo et viribus ; utrumque est in Captivi duo. Contrarium est huic a summis labris, pro eo, quod est non ex animo. Seneca in Epistolis ad Lucilium : Non a summis labris ista veniunt.Mendicus utinam sit mihi vel, si libet,
Mendicum et infra, qui mihi volens bene
Timore posito possit ex animo loqui.