I. 10. Ex diametro opposita. Diametro distant. xlv

Ἐκ διαμέτρου, id est Ex diametro. De vehementer inter se pugnantibus olim dicebatur sumpta metaphora a geometris, apud quos perfectissima oppositio ex diametro est. Lucianus in Tyranno : Ἐκ διαμέτρου γὰρ οἱ βίοι φασίν, id est Nostra enim et illorum vita ex diametro, quemadmodum aiunt, inter se distant. Athanasius in libro quodam de synodo Nicaena : Οἳ κατὰ διάμετρον, ὡς ἔπος εἰπεῖν, ἀντίκεινται τῇ Σαβελλίου γνώμῃ, id est Qui juxta diametrum, ut ita loquamur, adversantur Sabellii sententiae. Basilius in epistola quadam ad Athanasium κατὰ διάμετρον dixit. Diametrus enim est recta linea figuram, qua longissime patet, ex aequo secans, velut diametrus orbis est, quae sic a summo ad summum tenditur circulum, ut per centrum eat, definitore Macrobio in Somnium Scipionis libro secundo. Nec ab hoc dissentit Euclidis diffinitio ; Latini lineam hanc dimetientem vocant. Nam Graecis διάμετρος παρὰ τὸ διαμετρεῖν, id est a dimetiendo. Nominis causam reddit Aristoteles in Problematis, sectione XV, problemate II. Cognatum est illi, quod alio recensuimus loco Δὶς διὰ πασῶν.

Index Adagiorum