Adagiorum Chiliades

Ad hoc referentia
Adagium 944

I. 10Ne altero quidem pede.xliv

Μηδὲ τὸν ἕτερον πόδα, id est Ne alterum quidem pedem discedere. Lucianus in Harmonide. Idem in Sectis : Οὐδὲ πώποτε ἐξ Αἰθιοπίας τὸν ἕτερον πόδα προελθών, [Vit.] id est Qui ex Aethiopia nunquam vel alterum promoverit pedem. Annumerandum illis, quae retulimus alibi latum digitum et latum pedem, latum unguem, quibus vel consensus opinionum vel studii assiduitas significatur, velut illo nocte dieque, quod aliter extulit T. Livius belli Macedonici primo : Alii in castris sine stationibus per somnum vinumque diem noctibus aequabant. [Hist.]