I. 10. Monstrari digito. xliii

Δείκνυσθαι τῷ δακτύλῳ, id est Monstrari digito, pro eo, quod est insignem esse, hodie quoque proverbio vulgari dictitant. Horatius in Odis :

Quod monstror digito praetereuntium.

Persius :

At pulchrum est digito monstrari et dicier hic est.

Lucianus in Harmonide : Καὶ τὸ ἐπίσημον εἶναι ἐν πλήθεσι καὶ δείκνυσθαι τῷ δακτύλῳ, id est In turba insignem esse digitoque demonstrari. Natum videri potest ab eo, quod in vita Diogenis narrat Laertius. Cum hospites quidam Athenas advenissent, ut Demosthenem, cujus famam acceperant domi, conspicerent, Diogenes τὸν μέσον δάκτυλον ἐκτείνας, οὗτος ὑμῖν, ἔφη, ἐστὶν ὁ Ἀθηναίων δημαγωγός, id est medio porrecto digito, hic est vobis, inquit, ille Atheniensium contionator simul significans Demosthenem et gloriae avidum et moribus contaminatis.

Index Adagiorum