I. 10Eodem cubito.xlii
Αὐτῷ πήχει, id est Eodem cubito, hoc est eadem regula, eadem mensura. Utitur hoc aliquoties Lucianus cum alias tum in libello De ratione conscribendae historiae : Καὶ ὅλως πῆχυς εἷς καὶ μέτρον ἀκριβές, [Conscr. hist.] id est In summa cubitus unus atque exacta regula. Aristophanes in Ranis :
[Ran.] id estΚαὶ γὰρ ταλάντῳ μουσικὴ σταθμήσεται
Καὶ κανόνας ἐξοίσουσι καὶ πήχεις ἐπῶν,
Non dissimili figura dixit Cornelius Tacitus libro De oratoribus in praefatione, cum ait se quae a praestantissimis viris acceperat, iisdem numeris iisdemque rationibus persequi velle. Plinius Epistolarum libro VIII dixit pari libra. [Epist.] Illud fortasse παρεργότερον, at non inutile fuerit admonere plerasque metaphoras a mensuris ductas esse proverbiales ut pensiculare rem, pensitare factum, rependere beneficium, remetiri gratiam, librare negotium, expendere causam, renumerare beneficium, aequilibrium officii, retaliare convicium atque id genus alias.In lance enim librabitur poetica
Promentque regulas cubitosque carminum.