I. 10. Ex stipula cognoscere. xli

Ἐκ τῆς καλάμης γινώσκειν, id est Ex stipula judicare, dicimur, quoties e vestigiis quibusdam in senecta reliquis conjecturam facimus, cujusmodi quis fuerit in adulescentia translata metaphora ab segetibus. Homerus in Ξ Odysseae  :

Ἀλλ᾿ ἔμπης καλάμην γέ σ᾿ ὀίομαι εἰσορόωντα

Γινώσκειν,

id est

Attamen inspecta stipula te suspicor illud

Conjicere.

Utitur hoc adagio Lucianus in Pseudomante, quem nos olim Latinum fecimus. Aristoteles in Rhetoricis καλάμην senectam interpretatur. Ὅταν γάρ, inquit, τὸ γῆρας εἶπε καλάμην, ἐποίησε μάθησιν καὶ γνῶσιν διὰ τοῦ γέροντος, ἄμφω γὰρ ἀπηνθηκότες, id est Etenim cum senectam dixit culmum, senem ostendit ac repraesentavit. Nam utrique defloruerunt. Aristophanes in Vespis non dissimili figura usus est :

Ἀλλὰ ἐκ τῶν λειψάνων

Δεῖ τῶνδε ῥώμην νεανικὴν ἔχειν,

id est

Verum e reliquiis robur horum colligi

Juvenile oportet.

Dicimus item ex fragmentis, ex ruina rem, cujusmodi fuerit, conjectare.

Index Adagiorum