I. 10. Vir fugiens et denuo pugnabit. xl

Ἀνὴρ ὁ φεύγων καὶ πάλιν μαχήσεται, id est

Qui fugerit, rursum ille praeliabitur.

Senarius proverbialis, quo monemur non protinus abjicere animum, siquid parum feliciter successerit. Nam victos posse vincere. Proinde Homerus ἑτεραλκέα νίκην vocat, id est vicissim nunc apud hos, nunc apud illos pollentem. Apud eundem Iliados Θ Alexander sic loquitur Hectori :

Νίκη δ᾿ ἐπαμείβεται ἄνδρας,

id est

Alterna viris victoria cedit.

Idem alibi Iliados Γ :

Νῦν μὲν γὰρ Μενέλαος ἐνίκησεν ξὺν Ἀθάνῃ

Κεῖνον δ᾿ αὖτις ἐγώ,

id est

Palladis auxilio nunc victor abit Menelaus,

Illum ego sed posthac pugna superaro vicissim.

Demostheni probro datum est ab inimicis, quod in eo praelio, quo Philippus, Macedonum rex, Athenienses apud Cheroneam vicit, clipeo abjecto fugisset eaque gratia ῥίψασπις ignominioso cognomine vocatus. Verum id probri Demosthenes, homo non admodum verecundus, proverbiali notissimoque versiculo legitur eludere solitus :

Ἀνὴρ ὁ φεύγων καὶ πάλιν μαχήσεται.

Huic confine est illud Davi Terentiani :

Hac non successit, alia aggrediamur via.

Usurpat adagium Tertullianus in libro De fuga in persecutione. Sed omissis, inquit, quidam divinis exhortationibus illum magis Graecum versiculum secularis sententiae sibi adhibent. Qui fugiebat rursus praeliabitur, ut et rursus forsitan fugiat. Et quando vincet qui, cum fugerit, victus est ?

Index Adagiorum