I. 1. Cothurno versatilior. xciv

Εὐμεταβολώτερος κοθόρνου, id est, Versatilior cothurno, dictum est in hominem parum constantem, lubricaque fide, quive incertae et ancipitis esset factionis  : similitudine ducta a calciamento, quod Graeci κόθορνον, Latini mutata literula cothurnum vocant, quo mos erat uti tragoediarum actoribus. Erat autem, τετράγωνον καὶ ἀμφοτεροδέξιον, hoc est, quadrangulum et utrilibet conveniens pedi, quodque vel dextro vel sinistro pedi poterat accommodari. Suidas addit ejusmodi fuisse, ut viris pariter ac mulieribus congrueret. Quod idem testatur illud Maronis : Alte suras vincire cothurno. Proverbium autem duobus effertur modis, per comparationem εὐμεταβολώτερος κοθόρνου et per denominationem, ut hominem ipsum, qui se diversis applicat partibus, κόθορνον appellemus. Sic enim vocatus est Theramenes rhetor Atheniensis, Prodici Chii discipulus propterea quod quasi duabus sederet sellis, idem et populi et triginta virum partibus studens, et nunc hujus, nunc illius factionis esse videretur vel potius utriusque. Plutarchus in Praeceptis civilibus : Ἀλλ᾿ ἐνταῦθα δεῖ μάλιστα τὸν Θηραμένους κόθορνον ὑποδούμενον ἀμφοτέροις ὁμιλεῖν καὶ μηδετέροις προστίθεσθαι, id est Sed hic oportet maxime Theramenis cothurnum induentem, cum utrisque versari et neutris accedere. Lucianus in Amoribus : Ὡς καὶ ἔγωγ᾿ ἂν εὐξαίμην, εἴπερ ἦν ἐν δυνατῷ, γενέσθαι Θηραμένης ἐκεῖνος ὁ κόθορνος, ἵνα ἄμφω νενικηκότες ἔξισοι βαδίζοιτε, id est Itaque optarim sane, si modo fieri possit, Theramenes ille fieri, qui cothurnus est dictus, ut ambo ex aequo victores discederetis. Idem in Pseudologista : Καὶ ὁ μὲν κόθορνόν τινα εἶπεν, εἰκάσας αὐτοῦ τὸν βίον ἀμφίβολον ὄντα τοῖς τοιούτοις ὑποδήμασιν, id est Et alius ei cothurni Cothurnus nomen imposuit, nimirum mores hominis inconstantes et ancipites id genus calceamentis conferens. Plutarchus indicat et Niciae duci ob morum vafriciem cothurni cognomen fuisse vulgo tributum. Male audiit hoc nomine Marcus etiam Tullius. Homerus Martem, ni fallor, subinde mutantem parteis, novo verbo ἀλλοπρόσαλλον appellat. ἀλλοπρόσαλλος Nihil autem vetat quo minus adagium in bonam trahatur partem, ut si quis hominem facilibus moribus, et quadam ingenii dexteritate, cum quovis hominum genere congruentem κόθορνον appellet ; quam ob causam Homerus Ulyssem πολύτροπον dixit, quod quamvis personam apte gereret, ducis mendici, patrisfamilias.

Index Adagiorum