I. 10. Caninum prandium. xxxix

Caninum prandium proverbio dicebatur abstemium et in quo nullum vinum biberetur, propterea quod peculiari naturae proprietate canes a vino abhorrent. Id adagii refertur ab A. Gellio libro Noctium Atticarum decimotertio, capite ultimo his quidem verbis : Ejus autem loci, in quo id proverbium est, verba haec sunt — nimirum ex M. Varronis Saturarum libro, qui ὕδωρ κρύον, id est aqua rigens inscribitur — Non vides apud Mnesteum scribi tria genera esse vini, nigrum, album, medium, quod vocant κιρρόν, id est gilvum, novum, vetus, medium  ? Et efficere nigrum virus, album urinam, medium πέψιν, id est concoctionem ? Novum refrigerare, vetus calfacere, medium vero esse prandium caninum ? Quid significet, inquit Gellius, prandium caninum, rem leviculam diu et anxie quaesivimus. Prandium autem abstemium, in quo nihil vini potatur, caninum dicitur, quoniam canis vino caret. Cum igitur medium vinum appellasset, quod neque novum neque vetus esset, et plerumque homines ita loquantur, ut omne vinum aut novum esse dicant aut vetus, nullam vim habere significavit neque novi neque veteris, quod medium esset. Idcirco pro vino non habendum, quia neque refrigeraret neque calfaceret. Hactenus Gellius. Plutarchus in Symposiacis scribit Theophrastum joco vocare solitum ἄοινα συμπόσια τὰ κουρεῖα , quemadmodum alias admonuimus.

Index Adagiorum