I. 10. Vir fugiens haud moratur lyrae strepitum. xxxviii

Ἀνὴρ δὲ φεύγων οὐ μένει λύρας κτύπον, id est

Hunc, qui fugit, strepitus lyrae haud remorabitur.

Senarius proverbialis in eos, qui in rebus periculosis ac seriis properandi studio negligunt leviora. Nam qui fugit in bello, non putat sibi liberum ac vacuum, ut cantorem aliquem auscultet. Idque ad complures res accommodari potest. Veluti si dicas non esse rebus frivolis ac voluptuariis nugandum, cum haec vita tot periculis sit obnoxia. In hanc sententiam eleganter Seneca in epistola quadam ad Lucilium Transcurramus, inquit, sollertissimas nugas et ad illa, quae nobis aliquam opem sunt latura, properemus. Nemo, qui obstetricem parturienti filiae sollicitus accersit, edictum et ludorum ordinem perlegit. Nemo, qui ad incendium domus suae currit, tabulam latrunculariam perspicit, ut sciat quomodo alligatus exeat calculus. At, me hercule, undique tibi omnia nuntiantur et incendium domus et periculum liberorum et obsidium patriae et bonorum direptio. Adjice his naufragium motusque terrarum et quidquid aliud timeri potest. Inter ista districtus rebus nihil aliud quam animum oblectantibus vacas ? Plutarchus in libello quem scripsit de εἰ Delphico  :

Οὐ ναύβλα κωκυτοῖσιν, οὐ λύρα φίλη,

id est

Ingrata naubla, ingrata lugenti lyra.

Concinit huic dictum Ecclesiastici Musica in luctu importuna narratio.

Index Adagiorum