I. 10. In puteo cum canibus pugnare. xxxvi

Ἐν φρέατι κυσὶ μάχεσθαι, id est In puteo cum canibus pugnare. Dici solitum, ubi cuipiam negotium incidit cum homine rixoso et contentioso, a quo se nequeat extricare. Effertur etiam hoc pacto : Ἐν φρέατι κυνομαχεῖν voce composita.

Index Adagiorum