I. 10. Largitio non habet fundum. xxxii

M. Tullius libro Officiorum secundo Omnino, inquit, meminisse debemus id, quod a nostris hominibus saepissime usurpatum jam in proverbii consuetudinem venit, largitionem fundum non habere. Quo dicto significabant stulta liberalitate quantaslibet opes exhauriri vel effluere potius. Translatum videtur a pertuso dolio Danaidum apud inferos. Quae fundo carent Graeci vocant ἀπύθμενα. Unde Parthenius apud Athenaeum libro undecimo ἀπύθμενον φιάλην dixit.

Index Adagiorum