I. 10. Simia non capitur laqueo. xxxi

Ὁ πίθηκος οὐχ ἁλίσκεται βρόχῳ, id est Simia non capitur laqueo. In callidos tergiversatores dici solitum, qui coargui non queunt. Id olim dictum est in Heraclidem, qui per imprudentiam perperam citarat ex Dionysio, quod erat apud Sophoclem. Missum est exemplar, ut ibi conspecto carmine agnosceret suum errorem. Hic quoque tergiversanti nec lapsum agnoscenti dicentique casu fieri posse, ut in diversis poetis versus consentiant, scripsit quispiam simiam haud capi laqueo. Auctor Diogenes Laertius. Carmen Graecum sic habet :

Γέρων πίθηκος οὐχ ἁλίσκεται πάγῃ·

Ἁλίσκεται μέν, μετὰ χρόνον δ᾿ ἁλίσκεται,

id est

Laqueo vetustus simius non prenditur,

Capitur quidem ille, capitur autem serius.

Index Adagiorum