I. 10. Scopum attingere. xxx

Τυγχάνειν τοῦ σκοποῦ, id est Scopum attingere. Est voti compotem fieri aut conjectura rem ipsam assequi. Lucianus in Icaromenippo : Καὶ οὐκ ἀπὸ σκοποῦ εἴκασας, id est Tuaque conjectura haud procul abest a scopo et ἀποτυγχάνειν τοῦ σκοποῦ, id est non attingere scopum et διαμαρτάνειν τοῦ σκοποῦ, id est aberrare a scopo atque id genus aliae figurae omneis proverbium sapiunt. Hoc adagio festiviter usus est Diogenes in puerum saxa in crucem jaculantem. Euge, inquit, continges tandem aliquando scopum. Pindarus in Nemeis hymno nono : Ἀκοντίζων σκοποῦ ἄγχιστα Μοισᾶν, id est Proxime jaculans ad scopum Musarum. Idem hymno sexto :

Ἔλπομαι

Μέγα εἰπὼν ἄντα σκοποῦ τυχεῖν,

id est Spero, quod magna pollicitus scopum attingam. Dicitur et Ἔξω σκοποῦ βάλλειν, hoc est Extra scopum jaculari, ubi quis loquitur aliena ab eo, quod agitur. Usus est Gregorius Nazianzenus in Monodia.

Index Adagiorum