I. 1. Polypi mentem obtine. xciii

Exstat apud Graecos adagium in hunc ordinem referendum : Πολύποδος νόον ἴσχε, id est Polypi mentem obtine. Quo jubemur pro tempore alios atque alios mores, alium atque alium vultum sumere. Quod in Ulysse videtur Homerus laudare, qui eum πολύτροπον appellat, id est moribus versatilibus. Adagium natum est a piscis hujus ingenio, de quo meminit Plinius libro nono capite vigesimonono, praeterea Lucianus in sermone Menelai ac Protei, scribuntque colorem mutare maxime in metu. Nam persequentibus piscatoribus, petris affigit sese, et cuicumque petrae adhaeserit, ejus colorem corpore imitatur, videlicet, ne queat deprehendi. Quin, ut refert Basilius Magnus, pisces imagine falsa decepti, nonnunquam adnatant ultro sese praedoni offerentes. Porro proverbium sumptum est ex Theognide, cujus hoc distichon est de polypo. Citaturque a Plutarcho in libello Περὶ πολυφιλίας :

Πουλύποδος νόον ἴσχε πολυπλόκου, ὃς ποτὶ πέτρῃ

Τῇ προσομιλίζει, τοῖος ἰδεῖν ἐφάνη,

id est

Mentem habeas vafri polypi, qui protinus illa

Se quibus admorit, saxa colore refert.

Clearchus in proverbiis teste Athenaeo citat hoc distichon tacito auctoris nomine :

Πουλύποδός μοι, τέκνον, ἔχων νόον, Ἀμφίλοχ᾿ ἥρως,

Τοῖσιν ἐφαρμόζων, ὧν καὶ πρὸς δῆμον ἵκηε,

id est,

Pulypi ingenio mihi sis, nate Amphiloche heros,

Ut temet populo, quemcumque accesseris, aptes.

Citat idem carmen Plutarchus ex Pindaro. Unde et versus ille proverbialis celebratur :

Ἄλλοτε δ᾿ ἀλλοῖον τελέθειν καὶ χώρᾳ ἕπεσθαι,

id est

Proque loco nunc hunc fieri, nunc expedit illum.

Qui nos admonet, uti nos ad omnem vitae rationem accommodemus ac Proteum quendam agentes, prout res postulabit, in quamlibet formam transfiguremus. Plutarchus item ἀλλοῖος γένομαι dixit, pro eo, quod est in diversam eo sententiam. Quod quidem notat et Aristophanes in Pluto, qui monet vivendum esse τρόποις ἐπιχωρίοις, id est moribus regionis ac vernaculis. Eodem pertinet et illud, Νόμος καὶ χώρα, id est Lex etiam ipsa regio. Quo significatum est unicuique regioni quaedam peculiaria esse instituta, quae hospites non damnare, sed pro virili nostra imitari atque exprimere debeamus. Neque quisquam existimet hoc adagio doceri foedam adulationem, qua quidam omnibus omnia assentantur aut vitiosam morum inaequalitatem, quam Horatius eleganter taxat in Sermonibus quamque historici notant in Catilina atque in Anedio Cassio Imperatore ; denique literae divinae in quovis improbo, cum aiunt stultum perinde atque lunam immutari, cum sapiens solis exemplo sui semper sit similis. Nam in Alcibiade dubites vitione an laudi danda sit ; certe felicissima quaedam et admiranda fuit morum et ingenii dexteritas, qui sic polypum agebat, ut Athenis dicteriis et salibus luderet, equos aleret, comiter et eleganter viveret. Idem apud Lacedaemonios radebatur, pallium gestabat, frigida lavabat. Apud Thraces belligerabatur ac potabat. Ubi vero pervenisset ad Tisaphernem, deliciis, mollitie fastuque iuxta gentis morem est usus. Sed est quaedam difficilis ac praefracta morosaque simplicitas imperitorum, qua postulant, ut omneis ubique ipsorum dumtaxat moribus vivant, et quicquid aliis placet, id damnant. Rursum est honesta quaedam ratio, qua boni viri nonnunquam alienis moribus obsecundant, ne vel odiosi sint vel prodesse non possint, aut ut e magnis periculis semet aut suos eximant. Quemadmodum fecit Ulysses apud Polyphemum multa simulans, apud procos mendicum agens. Item Brutus adsimulata stoliditate, David etiam simulata insania. Quin et divus Paulus apostolus sancta quadam jactantia gloriatur hac pia vafricie sese usum esse, atque omnia factum omnibus, ut omneis Christo lucrifaceret. Quanquam nihil vetat in notandis vitiis usum adagii latius trahere, nempe in homines versatili quodam ingenio natos, qui talem ubique personam induunt, quales sunt ii, cum quibus contigit agere. Quod genus eleganter descripsit Plautus in Bacchidibus :

Nullus, inquiens, frugi esse potest homo,

Nisi qui et bene et male facere tenet.

Improbus cum improbis sit, harpaget, furibus furetur quod queat.

Versipellem frugi convenit esse hominem,

Pectus cui sapit : bonus sit bonis, malus sit malis.

Utcumque res sit, ita animum habeat.

Eupolis apud Athenaeum :

Ἀνὴρ πολίτης πωλύπους ἐς τὸν τρόπον,

id est

Urbanus homo, qui moribus sit polypus.

Plutarchus in Causis naturalibus citat ex Pindaro versus hos : Ποντίου θηρὸς χρωτὶ μάλιστα τὸν νόον προσφέρων ταῖς πάσαις πολίεσσιν ὁμιλεῖ, id est Marinae belluae colori maxime mentem accommodans cum omnibus civitatibus consuetudinem habet. Atque eodem in loco causam reddit, cur id huic accidat pisci. Similem quandam metaphoram Aristoteles a chamaeleonte duxit primo Moralium libro. Ait enim, si quis a fortuna pendeat, cum illa subinde mutetur, futurum, ut veluti chamaeleon quispiam identidem varietur, nunc felix, nunc miser ; utcumque fors alio, atque alio vultu respexerit, ita hunc quoque vultum atque animum mutare. De chamaeleonte meminit Plinius libro vigesimooctavo, capite octavo scribens hoc animal magnitudine ferme par esse crocodilo, caeterum spinae acutiore curvatura et caudae amplitudine distare. Nullum, inquit, animal pavidius existimatur ; et ideo versicoloris esse demutationis. Plutarchus in commentario De adulatione scribit chamaeleontem quemvis imitari colorem praeterquam candidum. Idem in Symposiacis conatur causam reddere de polypo, quamobrem non tantum mutet colorem, quod et hominibus accidit in metu, verumetiam sese ad saxi, quodcumque id fuerit, colorem accommodet. Sunt et aves quaedam, quae colorem pariter et vocem mutent pro temporibus anni, ut auctor est idem Plinius libro X capitulo XXIX et Aristoteles libro De natura animantium nono. In voce mutanda principatum obtinet luscinia. Unde et apud Euripidem Hecuba Polyxenam imitari lusciniam iubet seseque in omnem vocem vertere, si quo modo queat Ulyssi persuadere, ne perimatur.

Index Adagiorum