I. 10. Romanus sedendo vincit. xxix

Romanus sedendo vincit. Vetus proverbium in eos, qui tranquilli atque otiosi tamen quae volunt efficiunt aut qui non viribus, sed arte rem gerunt. Marcus Varro libro De re rustica primo, capite secundo : Vultis igitur interea vetus proverbium, quod est Romanus sedendo vincit, usurpemus, dum iste venit ? Ex historia Fabii Cunctatoris natum arbitror, qui Hannibalem juveniliter exultantem sua patientia fregit, de quo extat versus ille Ennianus :

Unus qui nobis cunctando restituit rem.

Citatur apud Ciceronem in Catone Majore. Usurpatus est divinitus a Marone libro VI. Quanquam Livius libro De bello Macedonico primo refert simile quiddam de Sulpicio consule. Quibus, inquit, si undique circumventus copiis foret, sedentem Romanum debellaturum credi potuerit.

Index Adagiorum