I. 10. Thracium commentum. xxviii

Θρᾳκεία παρεύρεσις, id est Thracium commentum, sive inventum. Apud Zenodotum legitur torquendum in eos, qui pacta eludunt callido vafroque aliquo commento. Porro unde id proverbium natum fuerit, indicat Strabo libro Geographiae nono ex Ephoro auctore. Thraces pactis cum Boeotiis aliquot dierum indutiis, nihilo segnius incursiones agebant nocturno tempore. Hos cum propulsassent Boeotii atque expostularent, quod violassent indutias, responderunt Traces se nihil praeter pacta fecisse, pactos enim esse de diebus, noctibus incursasse. His ferme similia refert Zenodotus, nempe Thraces constitutis decem dierum indutiis noctu impressionem fecisse in Boeotios jam negligentius agentes indutiarum fiducia, atque ex his nonnullos trucidasse, aliquot vivos abduxisse, deinde expostulantibus de violatis pactis Boeotiis respondisse dies, non noctes pacto contineri. Ea res proverbio locum fecit Θρᾳκεία παρεύρεσις, id est Thracium inventum. Est enim proprie παρεύρεσις excogitata cavillatio, qua pactum eludimus, quas Plautus sutelas vocat. Et Terentius : Ne quid suo assuat capiti. Addunt enim extra pactionem commenti quippiam, quo rem omnem subvertunt.

Index Adagiorum