I. 10. Vorsuram solvere. xxiii

Vorsuram solvere dicitur, qui sic e praesentibus malis extricat sese, ut aliis gravioribus impediatur. Nam Donato vorsuram facere est aes alienum alieno aere solvere aut minore fenore majorem acceptam pecuniam occupare ; hinc ducta voce, ut auctor est Festus Pompeius, quod vertant creditorem. Terentius in Phormione  :

In eodem luto haesitas, vorsuram solves,

Praesens quod fuerat malum, in diem abiit, plagae crescunt.

Cicero ad Atticum : Admirabilis abstinentia ex tuis praeceptis, ut verear, ne illud quod tecum permutavi, versura mihi solvendum sit. In oratione pro L. Flacco : Negavit sese omnino ullam versuram fecisse Romae. Seneca De beneficiis libro V  : Domi, quod aiunt, versura fit et velut lusorium nomen statim transit. Idem libro II, epistola ultima : Ut ut se res habet, ab Epicuro versura facienda est, id est ab Epicuro sumendum est mutuum, quo tibi satis faciam. Idem simili tropo dixit libro primo, epistola quarta : Sed ut epistolae finem imponam, accipe quod hodierno die mihi placuit et hoc quoque ex alienis hortis sumptum est. Lactantius libro II Institutionum usus est hoc proverbio. Cum igitur, inquit, ortum rerum tribuis naturae ac detrahis deo, in eodem haesitans luto versuram solvis. Explicuit eleganter hanc metaphoram Demosthenes in Olynthiaca prima : Δέδοικα, ὦ ἄνδρες Ἀθηναῖοι, μὴ τὸν αὐτὸν τρόπον ὥσπερ οἱ δανειζόμενοι ῥᾳδίως ἐπὶ τοῖς μεγάλοις τόκοις μικρὸν εὐπορήσαντες χρόνον ὕστερον καὶ τῶν ἀρχαίων ἀπέστησαν, οὕτω καὶ ἡμεῖς ἂν ἐπὶ πολλῷ φανῶμεν ἐρρᾳθυμηκότες, καὶ ἅπαντα πρὸς ἡδονὴν ζητοῦντες, πολλὰ καὶ χαλεπὰ ὧν οὐκ ἠβουλόμεθα ὕστερον εἰς ἀνάγκην ἔλθωμεν ποιεῖν, καὶ κινδυνεύσωμεν περὶ τῶν ἐν αὐτῇ τῇ χώρᾳ, id est Vereor, Athenienses, ne quemadmodum hi, qui contrahunt aes alienum facile magnis usuris, ad breve tempus divites sunt, paulopost etiam a principali summa excutiuntur, itidem et nos, si diutius videamur negligentes cunctaque ad voluptatem quaerentes, paulopost in necessitatem veniamus, ut nobis multa etiam acerba sint facienda, quae nequaquam voluerimus, deque hoc ipso loco periclitemur.

Index Adagiorum