I. 10. Minervae felem. xxii

Ἀθηνᾷ τὸν αἴλουρον, id est Minervae felem, subaudiendum comparas. Cum multo inferiora cum praestantioribus comparantur, quod levicula quapiam in re conveniant. Quid enim habet Minerva dea cum fele commune praeter glaucorem oculorum ? Nam is oculorum color Minervae tribuitur, qui et noctuis adest et felibus. Unde apud Homerum etiam epitheton γλαυκῶπις Ἀθήνη. Est et hoc felibus commune cum noctuis, quod et noctu cernunt et pariter insidiantur muribus. Refertur apud Zenodotum et Suidam. Etymologus indicat discrimen orthographiae, quo Ἔλουρος pro gente — est enim Scythiae a paludibus dicta — scribitur per ε, pro animante per diphthongum εἴλουρος, quasi dicas torquicaudam aut trahicaudam, quod tamen apud auctores video negligi.

Index Adagiorum