I. 10. Suspendio deligenda arbor. xxi

In re vehementer indigna neque ullo pacto toleranda veteres arborem suspendio deligendam esse dicebant. Inde natum, quod olim in Theophrastum philosophum praecipuum meretricula quaedam nomine Leontium ausa sit scribere. Plinius Secundus in praefatione Historiarum naturae : Ceu vero nesciam adversus Theophrastum, hominem in eloquentia tantum ut nomen divinum inde invenerit, scripsisse etiam feminam, et proverbium inde natum suspendio arborem eligendam. Hactenus Plinius. Finitimum huic est illud apud Euripidem in Alcestide :

Ἄξια καὶ σφαγᾶς τάδε

Καὶ πλεῖον ἢ βρόχῳ δέρην

Οὐρανίῳ πελάσαι,

id est

Heus ista caede digna sunt

Vel potius, ut laqueo gulam

Praefocet aliquis pendulo.

Plautus in Curculione :

Mea praeda illa est. Proin tu te in laqueum duas.

Juvenalis :

Ferre potes dominam salvis tot restibus ullam ?

Et apud Plautum, qui vitae taedio tenebatur, optat nummum, quo restim emat. Cum haec ederem anno 1525, forte incidi in commentarios Caelii Rhodigini. Is dicit in hujusmodi explicatione caecutire multos ac se jactat omnem difficultatem explicuisse, cum nec ulla sis difficultas et si qua esset, nihil explicent ea, quae commemorat de suspendio crucis. Nec enim sontes sibi deligunt arborem, sed aguntur in crucem. Caeterum qui cogitant de consciscenda nece, solent alii aliud suspendii genus eligere, ut appareat illos hoc agere non impotentia mentis, sed certo destinatoque consilio.

Index Adagiorum