I. 10. Capra Scyria. xx

Αἲξ Σκυρία, id est Capra Scyria. Zenodotus hujus proverbii Chrysippum citat, tum auctorem tum interpretem. Convenit in eos, qui beneficium maleficio corrumpunt aut qui virtutes adjunctis vitiis contaminant atque obscurant quive recte instituta non recte finiunt. Veluti capra Scyria, quod fera sit, mulctrum quod lacte impleverat, ipsa rursus evertit atque hoc modo beneficium quod dederat, eadem perdidit. Alii putant dici in eos, unde plurimum emolumenti capitur, propterea quod ejus regionis caprae maximam lactis vim reddere dicantur. Id quod affirmat et Athenaeus Dipnosophistarum libro primo citans hoc Pindari carmen :

Σκυρίας δ᾿ ἐς ἄμελξιν γάλακτος αἶγες ἐξοχώτατοι,

id est

Scyriae vero ad emulgendum lac caprae praestantissimae.

Index Adagiorum