Adagiorum Chiliades

I. 1.Uti foro.xcii

Huic affine est Τῇ ἀγορᾷ χρῆσθαι, uti foro, pro eo, quod est : praesentem rerum statum boni consulere, et utcumque sese obtulerit fortuna, ita animum applicare. Terentius in Phormione : Scisti uti foro. [Phorm., 79] Donatus vulgare proverbium admonet esse ductamque metaphoram a mercatoribus, qui non ante locum commercii praescribunt quanti vendant, quae advehunt, sed secundum annonam fori, quam deprehenderint, consilium de non vendendis aut vendendis mercibus sumunt. Seneca : Utamur foro, et quod sors feret aequo feramus animo. [Epist., 11] Idem epistola 72  : sub manu nasci dixit, pro ex tempore. [Luc., 71] Ergo consilium, inquit, sub die nasci debet, et hoc quoque tardum est nimis ; sub manu, quod aiunt, nascatur.