I. 10. Vulpes haud corrumpitur muneribus. xviii

Ἀλώπηξ οὐ δωροδοκεῖται, id est Vulpes non corrumpitur muneribus. Suidas hujus adagii Cratinum citat auctorem. De callidis ac versutis, quos haud facile sit objecto munusculo aut assentatiuncula pollicitisve fallere. Larus enim et aliae quaedam aves esca capiuntur, vulpes non item. Verbum autem δωροδοκεῖν sumptum est a contionibus aut judiciis, in quibus nonnulli pecunia corrupti dicunt sententiam.

Index Adagiorum