I. 10. Captantes capti sumus. xiv

Αἱροῦντες ᾑρήμεθα, id est Captantes capti sumus. Cum res praepostere evenit, ut ipsi circumveniamur ab iis, quibus conabamur imponere. Id quod non raro solet usu venire, ut in eas incidamus pedicas, quas aliis struxeramus. Saepe fit, ut qui simulat amorem, quo puellam in amorem pelliciat, ipse vere incipiat amare. Et qui dat operam, ut invitatiunculis alium conetur efficere temulentum, ipse reddatur ebrius et qui finitimum moliatur imperio depellere, ipse suum amittat imperium. Sic et Horatius : Graecia capta ferum victorem cepit. Videtur eodem allusisse Plato, cum ita scribit in Theaeteto : Δοκεῖ μοι, ὦ Σώκρατες, μάλιστα ἁλίσκεσθαι ὁ λόγος ἁλισκόμενος, id est Mihi videtur, o Socrates, maxime capi ratio, quae captabat. Sophocles in Oedipo Coloneo :

Γνῶθι δ᾿ ὡς ἔχων ἔχῃ καὶ σ᾿ εἷλε θηρῶνθ᾿ ἡ τύχη,

id est

Scito quod tenens teneris teque captantem invicem

Fortuna cepit.

Plautus in Epidico : Jam cautor ipse captus est. Lucianus in Meretriciis dialogis : Καὶ ἑάλωκα ὁ κακοδαίμων καὶ συνείλημμαι πρὸς αὐτῆς, id est Et cepi miser et simul ab illa captus sum. Translatum a bello aut piscatione seu venatu.

Index Adagiorum