I. 10. Canis in praesepi. xiii

Ἡ κύων ἐν τῇ φάτνῃ, id est Canis in praesepi. In eos dicitur, qui nec ipsi fruuntur re quapiam neque reliquos item sinunt uti, veluti si quis egregios codices inclusos diligenter adservet, quos nec ipse unquam evolvat nec aliis evolvendi faciat copiam. Quemadmodum canis in praesepi nec ipse vescitur hordeo et equum vetat vesci. Lucianus Adversus indoctum : Ἀλλὰ τὸ τῆς κυνὸς ποεῖς τῆς ἐν τῇ φάτνῃ κατακειμένης, ἣ οὔτε αὐτὴ τῶν κριθῶν ἐσθίει οὔτε τῷ ἵππῳ δυναμένῳ φαγεῖν ἐπιτρέπει, id est Verum haud aliter facis quam canis ille in stabulo cubans, qui cum ipse non edat hordeum, tamen haud sinit equum, qui posset edere, id facere. Utitur eodem in Timone. Citatur apud Suidam in proverbio Οὐδὲν πρὸς τὸν Διόνυσον, sed tacito auctoris nomine : Τῇ φάτνῃ προσάγεις τὸν κύνα καὶ πρὸς τὸν Διόνυσον ἄγεις οὐδέν, id est Ad praesepe ducis canem, nihil autem adducis ad Bacchum, hoc est adfers quae ad rem nihil attinent ; ex his vero, quae pertinebant ad causam propositam, nihil adfers. Simile quiddam refert Athenaeus libro VI de gente quadam Galatarum, qui dicuntur Cordistae. Abominantur aurum nec important in suam regionem, nihilo secius tamen alios non desinunt eo spoliare. Aiunt eam gentem esse reliquias Galatarum, qui sub duce Brenno spoliarunt oraculum Delphicum, quos insecutus Bathanatus dux inclementer tractavit. Hinc auri odium, cujus gratia tantum passi sint malorum, quod tamen aliis invident.

Index Adagiorum