I. 10. Non est curae Hippoclidi. xii

Οὐ φροντὶς Ἱπποκλείδῃ, id est Non est Hippoclidi curae, sive, ut carmen reddam,

Non curat Hippoclides.

Est enim versus iambicus dimeter catalecticus. Hoc adagio significabant se quippiam negligere neque magnopere laborare. Natum autem est ex historia, quam pluribus verbis narrat Herodotus in Eratone. Ut autem in pauca conferam : hic Hippoclides erat Tisandri filius, qui cum multis aliis juvenibus Clisthenis Sicyonii filiam ambiebat. Verum cum Clisthenes procos toto anno probaret et Hippoclides in convivio indecoram quandam saltationem edidisset sublatis in altum pedibus, pater offensus inhonesto juvenis lusu ait : Ὦ παῖ Τισάνδρου, ἀπορχήσαό γε μὴν τὸν γάμον, id est Fili Tisandri, a nuptiis tua saltatione excidisti. At ille protinus respondit : Οὐ φροντὶς Ἱπποκλείδῃ, id est Haud curat Hippoclides. Ea vox, ut testatur Herodotus, in proverbium abiit. Id dictum in ipsum retorquet Herodotum Plutarchus in libello, quem adversus eum scripsit : Δοκεῖ μοι, καθάπερ Ἱπποκλείδης ὁ τοῖς σκέλεσι χειρονομῶν ἐπὶ τῆς τραπέζης, εἰπεῖν ἂν ἐξορχούμενος τὴν ἀλήθειαν· οὐ φροντὶς Ἱπποκλείδῃ, id est Videtur mihi velut Hippoclides cruribus manuum vice in mensa gesticulans, postquam a veritate desultavit dicere : non est curae Hippoclidi. Lucianus in Apologia : Ἱκανὸν ἂν εἴη μοι τὸ οὐ φροντὶς Ἱπποκλείδῃ, id est Mihi suffecerit illud, quod dicitur, haud curat Hippoclides. Idem in Hercule : Καὶ ὁ Ἱπποκλείδης οὐ φροντιεῖ, id est Neque laborabit Hippoclides. Mentionem hujus adagii facit et Eustathius in Iliados Homericae primum librum scribens. Allusit huc Aristophanes in Vespis saepius repetens illud Ὀλίγον μοι μέλει, id est Leviter mihi curae est.

Index Adagiorum