I. 10. Ne ramenta quidem, ne festuca quidem. x

Ne ramenta quidem ditior, hyperbole proverbialis cum alias aliquoties apud Plautum tum in Rudentibus :

Nunquam Hercle hinc hodie ramenta fies fortunatior,

perinde quasi dicas stupa ditior, ita ut vulgo loquuntur. Simili figura dixit Aristophanes in Lysistrata :

Λιποῦσα μηδὲν ἐνθαδί, κινοῦσα μηδὲ κάρφος,

id est

Nihil hic cum reliquerit, moverit ne festucam quidem.

Idem in Vespis :

Ὕπνου δ᾿ ὁρᾷ τῆς νυκτὸς οὐδὲ πασπάλην,

id est

Noctu haud videt somni ne paspalam quidem.

Interpres ait πασπάλην significare minutissimum quippiam. Quibusdam ea vox magnetem lapidem declarat. Subnectit eodem in loco consimilem figuram :

Ἢν δ᾿ οὖν καταμύσει κἂν ἄχνην,

id est

Quod si vel achnen flexerit somno caput.

Ἄχνη vero significat minutissimum ac levissimum illud, quod e spicis excussis evolat. Qua voce usus est et Homerus Iliados E :

Ὡς δ᾿ ἄνεμος ἄχνας φορέει ἱερὰς κατ᾿ ἀλωάς,

id est

Ut vento tenues sacra area jactitat achnas.

Hebraicarum periti literarum affirmant מוֺץ — quam vocem Hieronymus vertit pulverem secutus Septuaginta, qui transtulerunt χνοῦν — idem Hebraeis sonare quod Graecis ἄχνη.

Index Adagiorum