I. 10. Hydram secas. ix

Ὕδραν τέμνεις, id est Hydram secas. Est apud Platonem libro De republica quarto. Ἀγνοοῦντες, inquit, ὅτι τῷ ὄντι ὡς ὕδραν τέμνουσι, id est Ignari se revera tanquam hydram secare. Est autem hydram incidere ita unum aliquod incommodum tollere, ut in ejus locum alia plura recipias. Adagium natum a fabula hydrae Lernaeae, quam alii centum fuisse capitum aiunt, alii octo, e quibus unum erat immortale. Cum hoc monstro multum diuque conflictatus est Hercules, propterea quod uno reciso capite plura renascerentur. Plutarchus in commentario De fortuna Alexandri : Ὕδραν τέμνων ἀεί τισι πολέμοις ἀναβλαστάνουσαν, id est Hydram secans semper aliquibus bellis repullulantem. De Alexandro loquitur, cui uno bello confecto subinde aliud atque aliud exoriebatur. Cyneas cognita Romanorum multitudine identidem post acceptam cladem copias instaurantium dixit Pyrrhum sibi videri adversus Lernaeam hydram pugnare. Hinc Horatius in Odis :

Non hydra secto corpore firmior

Vinci dolentem crevit in Herculem.

Accommodari poterit ad eos, qui litibus involvuntur nunquam finiendis. Lis enim litem parit et saepenumero pro una enecta treis subnascuntur. Seneca quodam in loco scribit negotia sordida, quae nos avocant a studio sapientiae, abrumpi posse, explicari non posse, quod negotium ex negotio seratur et occupationi occupatio, velut unda succedat undae.

Index Adagiorum