I. 10. Impossibilia captas. vii

Ἀδύνατα θηρεῖς, id est Quae fieri non possunt venaris. In eum, qui molitur quod efficere non queat. Sumptum ab aucupio seu venatu praedarum, quas consequendi non sit facultas. Quod quidem inter adagiones non recensuissem, nisi repperissem in collectaneis Graecorum. Nam praeter metaphoram verbi θηρεῖς nihil sapit proverbii. Caeterum praeceptum est haud inutile. Siquidem, si recte praecipiunt Graeci, non esse tentandum de quo dubites, multo minus quod certum sit, te non assecuturum. Veluti si quis animi tranquillitatem opibus aut voluptatibus istis vulgaribus sibi comparare conetur aut veram eruditionem citra linguarum cognitionem, hic ἀδύνατα θηρεῖ. Pindarus in Nemeis : Κενεᾶν δ᾿ ἐλπίδων χαῦνον τέλος, id est Inanis spei sterilis exitus. Idem in Pythiis hymno tertio : Χρὴ δὲ καθ᾿ αὑτὸν αἰεὶ παντὸς ὁρᾶν μέτρον, id est Oportet autem apud sese semper cujusque rei videre modum. Interpres indicat hunc esse sensum, ne quis tentet majora suis viribus. Commemoratur inter Chilonis apophthegmata non esse tentandum, quod efficere non possis. Quaedam enim consilia magnifica sunt, sed ob hoc ipsum inutilia, quod ἀδύνατα.

Index Adagiorum