I. 10. Boeotica sus. vi

Ἡ Βοιωτία ὗς, id est Boeotica sus. Vetustissimum adagium olim in stolidum et indoctum hominem jaci solitum usurpatur a Pindaro in Olympiacis : Ἔπειτ᾿ ἀρχαῖον ὄνειδος ἀλαθέσι / Λόγοις φεύγομεν, Βοιωτίαν ὗν. Admonet Aeneam chorodidascalum, ita curet canendum hymnum, ut vetus illud probrum veris rationibus liceat effugere, quod in amusos dici consueverit Βοιωτία ὗς. Interpres originem proverbii refert ad hunc modum. Qui priscis temporibus Boeotiam regionem incolebant, ὕαντες appellabantur, gens barbara et agrestis ; proinde quidam depravata voce pro ὕαντας ὕας, id est sues appellabant. Idque scomma cessit in proverbium, ut primum in Boeotos diceretur, ab his in quosvis indoctos, inconditos moribusque rusticanis homines torqueretur Βοιωτία ὗς. Interpres citat eundem Pindarum ex Dithyrambis : Ἦν ὅτε σύας τὸ Βοιώτιον ἔθνος ἔλεγον, id est Erat cum Boeoticam gentem sues vocarent. Citat et ex Cratino : Οὗτοι δ᾿ εἰσὶ συβοιωτικὸν πεζοφόρον γένος ἀνδρῶν, id est Isti sunt Syboeoticum pedestre genus virorum, dictione ridicula composita ex sue et bove. In commentariis Graecorum inveni Βοιώτιος νοῦς, id est Boeoticus animus pro stupido brutoque. Plutarchus in commentario Περὶ τῆς σαρκοφαγίας indicat Atticos stupidi, bardi, insulsi denique et suis cognomen indidisse Boeotis, potissimum ob edacitatem. Cui adstipulatur Athenaeus libro decimo referens hos versus ex Eubulo :

Πονεῖν μὲν ἄμμες καὶ φαγεῖν μὲν ἀνδρικοὶ

Καὶ καρτερῆσαι, τοῖς δ᾿ Ἀθηναίοις λέγειν

Καὶ μικρὰ φαγέμεν, τοὶ δὲ Θηβαῖοι μέγα,

id est

Sumus ad bibendum atque ad vorandum strenui,

In his valemus, Athenienses dicere

Prompti, edere pauca, multa Thebani solent.

In Graecis versibus apparet πονεῖν scriptum pro πίνειν aut πιεῖν et μὲν prius pro γὰρ et τοὶ pro οἱ. Idem Eubulus in Europa :

Κτίζε Βοιωτῶν πόλιν

Ἀνδρῶν ἀρίστων ἐσθίειν δι᾿ ἡμέρας,

id est

Urbem paravit ille Boeotis viris,

Diem per omnem ingurgitare strenuis.

Rursus ex Eubuli altera fabula :

Οὕτω σφόδρ᾿ ἐστὶ τοὺς τρόπους Βοιώτιος,

id est

Usque adeo mores obtinet Boeoticos.

Idem approbat multis multorum auctorum testimoniis. Sunt autem inter se cognata vitia πολυφαγία et stoliditas. Atque hinc Herculem Thebanum edacem faciunt, sed eundem a literis alienissimum, adeo ut praeceptorem suum trucidarit. Fuit autem et hic Boeotus, nimirum Thebis natus. Rursum Plutarchus De daemonio Socratis : Ἀνεγείρειν τὸ κατὰ Βοιωτῶν ἀρχαῖον εἰς μισολογίαν ὄνειδος, id est Refricare vetus illud adversus Boeotios de literarum odio probrum. Quanquam ipse Plutarchus Boeotus fuit, homo quidvis citius quam stupidus. Denique quoniam constat vel ob Romanum imperium latissime propagatum vel ob commercia negotiatorum voces Germanicae, Gallicae, Britannicaeque linguae fuisse mixtas, suspicor a Graecis ad nos dimanasse, quod hominem stupidum ac nullo mentis acumine praeditum vulgo dicimus bot pro Boeoto. Proprium enim huic linguae voces quamvis multarum syllabarum in unam syllabam contrahere.

Index Adagiorum