I. 10. In laqueum inducere. v

In laqueum inducere et in casses inducere est arte sic concludere quempiam, ut jam nullum sit effugium. Qui mos fuit Socrati Platonico suis illis rogatiunculis eo depellere sophistas, ut negarent, quae prius affirmaverant, quae negaverant, affirmarent ; denique nihil non dicerent. Quintilianus libro Institutionum quinto : Turbantur enim et a patronis diversae partis in laqueum inducuntur. Graeci, qui jam capti teneantur, ἐμβρόχους vocant. Ovidius :

Decidit in casses praeda petita meos.

Euripides in Hippolyto coronato :

Κρεμαστοῖς ἐν βρόχοις ἠρτημένη,

id est

Pensilibus irretita cassibus.

Ibidem paulo post :

Λῦσαί τ᾿ ἄνασσαν ἐξ ἐπισπαστῶν βρόχων,

id est

Heram e tenacibus expedire cassibus.

Index Adagiorum