I. 10. Uno tenore. ii

Tenorem rei progressum vocant. Unde quae sui similia sunt sibique veluti perpetua quadam succedunt serie, horum eundem esse tenorem dicimus. M. Tullius libro De oratore perfecto : Isque uno tenore, ut aiunt, in dicendo fluit. Loquitur de aequabilitate dictionis, nulla varietate reficientis auditorum aures. Idem in libro De claris oratoribus : Unus enim tonus est orationis et idem stilus. Quo quidem loco haud scio an pro tono tenor legere praestiterit.

Index Adagiorum