I. 10. Ἀντιπελαργεῖν. i

Ἀντιπελαργεῖν apud Graecos est mutuam officii vicem rependere maxime nutricandi fovendique eos, a quibus aliquando fueris enutritus aut institutus, ut si liberi parentes aetate fessos vicissim alant foveantque aut si discipulus praeceptorem invicem erudiat. A ciconiae natura sumptum, quae Graece pelargus dicitur. Ea inter aves una pietatis symbolum obtinet. Extat autem lex pietatis magistra, quae edicit, ut liberi parentes alant aut vinciantur. Ad id respexisse videtur Homerus Iliados Δ, cum ait :

Οὐδὲ τοκεῦσι

Θρέπτα φίλοις ἀπέδωκε, μινυνθάδιος δέ οἱ αἰών,

id est

Nec nutricandi officium genitoribus unquam

Persolvit caris, breve at illi contingit aevum.

Eodem allusit Euripides in Oreste :

Καὶ μὴν τίνοι γ᾿ ἂν τῇ τεθνηκυίᾳ τροφάς,

id est

Atqui rependet mortuae alturae vicem.

Hanc itaque legem, quam plerique etiam mortales negligunt, sola ciconia inter omnia animantium genera exprimit. Siquidem reliqua tantisper amant agnoscuntque parentes, dum egent illorum ad nutricationem opera, una ciconia parentes senecta defectos vicissim alit et volandi impotentes humeris gestat. Quorum posterius laudatur in Aenea, cui inde Pii cognomen, alterum miris laudibus fertur in puella, quae matrem captivam complures dies suis uberibus aluit. Hanc ob causam, ut auctor est Suidas, antiquitus in regum summo sceptro ciconiae figura ponebatur, in immo hippopotamus, ut ipso gestamine admonerentur pietatem plurimi facere oportere, violentiam cohibere. Nam hippopotamus animal efferum est ac violentum atque adeo impium, quippe quod interfecto patre matrem init teste Plutarcho in commentario, cui titulus Utra animantia sint prudentiora, terrestria an aquatilia. Laborant infamia impietatis et viperae, quod perfracta matris alvo nascantur. Item scorpiones et aranei, qui post incubatus officium a suis foetibus interimuntur. Testis Aristoteles libro De natura animalium V. De ciconiarum pietate Plinius libro X, capite XXIII testatur his verbis : Ciconiae nidos eosdem repetunt. Genitricum senectam invicem educant. Quin et divus Basilius ciconiarum nobis pietatis erga parentes exemplum proponit. Eodem allusit Crates Cynicus scribens Hipparchiae uxori de filio nato, cum pollicetur sibi curae futurum, ut illum matri ciconiam pro cane remittat in senecta. Canes enim vocantur Cynicae sectae philosophi. Significat igitur puerum fore pium, qui parentem jam decrepitam mutuo foveat. De ciconiarum pietate meminit et Aristophanes in Avibus :

Ἀλλ᾿ ἔστιν ἡμῖν τοῖσιν ὄρνισιν νόμος

Παλαιὸς ἐν τοῖς τῶν πελαργῶν κύρβεσιν·

Ἐπὴν ὁ πατὴρ ὁ πελαργὸς ἐκπετησίμους

Πάντας ποιήσῃ τοὺς πελαργιδεῖς τρέφων,

Δεῖ τοὺς νεοττοὺς τὸν πατέρα πάλιν τρέφειν,

id est

Nobis quidem avibus pervetusta lex viget

Ciconiarum inscripta tabulis, ut simul

Ciconia parens educaverit suos

Ciconiadas et jam volucres evaserint,

Pulli vicissim nutriant patrem suum.

Utitur eodem Plato in Alcibiade primo. Sed nemo profecto venustius, nemo felicius quam Angelus Politianus in quodam epigrammate :

Κοὔτι γε θαῦμα

Εἴγε νέοι τὴν γραῦν ἀντιπελαργέομεν,

id est Si nos Latini olim Graecorum literis educati, nunc Graeciam velut anum atque effetam vicissim suas doceamus literas. Porro hujusmodi officium, quod liberi vicissim in parentes collocant, Graeci unico verbo dicunt γηροβοσκεῖν seu γηροτροφεῖν et γηροκομεῖν. Extat in hanc sententiam hujusmodi senarius :

Ἱκανῶς βιώσεις γηροβοσκῶν τοὺς γονεῖς,

id est

Vivax eris senes parentes confovens.

Index Adagiorum