I. 9. Cicada vocalior. c

Τέττιγος εὐφωνότερος, id est Cicada vocalior. Dicebatur in hominem impendio garrulum aut admodum musicum, propterea quod hoc insectum rore dumtaxat vivens cantu potissimum delectetur. Et quosdam ita musicae deditos, ut neglecto cibo perituri fuerint inedia, in cicadas a diis mutatos, narrat apud Platonem Socrates in Phaedro. Et Theocritus in Daphnide :

Τέττιγος ἐπεὶ τύγε φέρτερος ᾄδεις,

id est

Quippe canis melius quacunque cicada.

Apud Diogenem Laertium refertur Timonis carmen in Platonis eloquentiam :

Τῶν πάντων δ᾿ ἡγεῖτο πλατύστατος, ἀλλ᾿ ἀγορητὴς

Ἡδυεπής, τέττιξιν ἰσογράφος, οἵ θ᾿ Ἑκαδήμου

Δένδρει ἐφεζόμενοι ὄπα λειριόεσσαν ἱεῖσι,

id est

Cunctos anteibat latissimus ille, suavis

Orator, cujus non cedunt scripta cicadis,

Quae super arboribus resident, lucis in opacis,

Ac mittunt vocem modulato gutture amoenam.

Est autem allusio, quam Latinus interpres non potest reddere, in πλατύστατος, ad Platonem et in Ἑκαδήμου ad illius Academiam. Allusum item ad carmen Homeri Iliados Γ de senibus, qui ὄπα λειριόεσσαν ἱεῖσι, id est Vocem floridam emittunt. Apud Atheneaeum libro sexto parasitus quispiam seipsum depingens λαλεῖν, inquit, τέττιξ, id est garrulitate cicada sum. Et apud eundem libro undecimo Theopompus Τέττιξ κελαδεῖ, id est Cicada stridet, quod tamen illic videtur boni ominis causa dici.

Index Adagiorum