I. 1. Umbrae. ix

Σκιαί, id est Umbrae, proverbiali joco dicebantur olim ii, qui venirent ad conuiuium non ipsi quidem vocati, sed comites eorum qui vocati fuerant, sic illos sequentes velut umbra corpus ultro sequitur. Ad hanc paroemiam allusit Horatius Epistolarum libro primo scribens ad Torquatum :

Brutam tibi Septimiumque,

Et nisi coena prior potiorque puella Sabinum

Detinet, ad summam, locus est et pluribus umbris,

Sed nimis arcta premunt olidae convivia caprae.

Hoc loco neque Acron proverbii facit mentionem, opinor, quod rem vulgo jactatam ceu notam praeterierit. Christophorus Landinus, vir alioqui doctus, umbras interpretatur loca in rure operta umbris, in quibus commode discumbant convivae. Praeterea capras interpretatur scurras mordaces. Postremo : Dic quotus esse velis, ad hunc exponit modum : Rescribe, cujus fortunae homines tibi convivas adhibeam. Nam si cupis digniore te, eris postremus, si inferiores, eris primus. Haec non fueram adscripturus, nisi conduceret ostendisse in quae deliramenta virum eruditum adigat nonnunquam unius proverbiali ignorantia. Sensus autem Horatiani carminis sic habet. Admonet Torquatum, ut ad coenam veniat paucis comitatus, videlicet Bruta, Septimio et Sabino, non quod sit defuturus in accubitu locus, si velit plures umbras secum adducere, verum id futurum incommodi, ut alarum odor convivii suavitatem, si angustius sedeatur. Deinde si velit omnino plures umbras, id est comites, praemoneat se de numero, ne non respondeat apparatus. Brutam itaque, Septimium et Sabinum umbras Torquati vocat, si veniant non ipsi quidem inuitati, sed a Torquato, quem vocarat Horatius, ceu comites adducti. Item alibi :

Cum Servilio Balatrone

Vibidius, quos Mecoenas adduxerat umbras,

id est ultroneos comites. Plutarchus Συμποσιακῶν libro septimo, quid sint umbrae narrat his verbis : Τὸ δὲ τῶν ἐπικλήτων ἔθος, οὓς νῦν σκιὰς καλοῦσιν, οὐ κεκλημένους αὐτούς, ἀλλ᾿ ὑπὸ τῶν κεκλημένων ἐπὶ τὸ δεῖπνον ἀγομένους, ἐζητεῖτο πόθεν ἔσχε τὴν ἀρχήν· ἐδόκει δὲ ἀπὸ Σωκράτους, Ἀριστόδημον ἀναπείσαντος οὐ κεκλημένον εἰς Ἀγάθωνος ἰέναι σὺν αὐτῷ καὶ παθόντα τι γελοῖον· ἔλαθε γὰρ κατὰ τὴν ὁδὸν ὑπολειφθεὶς ὁ Σωκράτης, ὁ δὲ προεισῆλθεν, ἀτεχνῶς σκιὰ προβαδίζουσα σώματος ἐξόπισθεν τὸ φὼς ἔχοντος, id est, Mos autem adducendi comites, quos nunc umbras appellant, non ipsos quidem vocatos, sed ab aliis qui vocati fuerant ad convivium adductos, quaesitum est, undenam inoleverit. Existimabant natum a Socrate, qui Aristodemo persuaserit, ut non vocatus secum ad Agathonis convivium accederet. Acciderat enim Aristodemo ridiculum quiddam. Siquidem cum inter eundum non sentiret Socratem a tergo relictum, prior ingressus est, plane velut umbra corpus praecedens lumine a tergo sequente. Hactenus Plutarchus. Est autem haec de Socrate et Aristodemo fabula apud Platonem in dialogo, cui titulus Συμπόσιον.

Index Adagiorum