I. 9. Lacerat lacertum Largi mordax Memmius. xcix

Lacerat lacertum Largi mordax Memmius

Hunc versum Crassus orator usqueadeo vulgo jactatum ait, ut Tarracinae passim in omnibus parietibus inscriptus viseretur. Fabula, unde natum est adagium, sic habet. Memmius quidam Romanus cum ageret Tarracinae, mulierculam quandam deperibat, sed non citra rivalem. Cum hoc igitur cum aliquando rixa incidisset, eo iracundiae provectus est Memmius, ut Largii — nam id rivali nomen — brachium mordicus arriperet. Ea res posteaquam in popularem abiit jocum, faceti quidam et φιλόγελοι senarium hunc in omnibus ejus urbis parietibus quimque literis notarunt depictis tribus LLL et duobus MM, videlicet ut advenis percunctandi ministrarent occasionem. Itaque cum M. Crassus Tarracinam aliquando venisset, admiratus novum literarum aenigma senem quendam oppidanum percunctatus est, quidnam sibi vellent ejusmodi literae. Atque is exposita fabula versiculum explicuit :

Lacerat lacertum Largi mordax Memmius

Hujus rei mentionem fecit Marcus Tullius libro De oratore secundo. Tametsi L. Caesar, qui haec loquitur apud Ciceronem, existimat narrationem hanc totam in Memmium adversarium dedita opera confictam fuisse.

Index Adagiorum