I. 9. Eandem tundere incudem. xcviii

Eandem incudem assidue tundere est indefatigabili assiduitate in operis alicujus studio perseverare. Metaphora ducta a fabris, crebris ictibus incudem ferientibus atque ita tandem aliquando ferri rigorem perpetuo labore vincentibus. Marcus Tullius libro De oratore secundo : Ego autem si quem nunc plane rudem institui ad dicendum velim, his potius tradam assiduis, uno opere eandem incudem die noctuque tundentibus. Conveniet in grammatistas ac literatores, quibus sine fine eadem sunt inculcanda pueris, ut haereant aliquando.

Index Adagiorum