I. 9. Ne moveto lineam. xcvii

Μὴ κίνει γραμμήν, id est Ne move lineam. Pindaricorum hymnorum enarrator exponens eum locum :

Οὕτω δ᾿ ἐδίδου Λίβυς ἁρμόζων κόρᾳ

Νυμφίον ἄνδρα· ποτὶ γραμμᾷ μὲν αὐτὰν στᾶσε

— loquitur autem de Antaeo, qui juvenibus desponsam filiam extrema statuerit linea, ut qui primus ad eam cursu pervenisset, is uxorem abduceret domum — recenset hujusmodi proverbium : Μὴ κίνει γραμμήν, id est Ne moveris lineam. Idque translatum existimat a more veterum, qui metam ducta linea significabant, in qua praemium propositum erat, quod auferret victor. Ducebatur autem et altera linea pro carceribus, quemadmodum alibi diximus, unde cursus erat initium. Igitur utraque linea proverbii ministravit occasionem Ἀπὸ γραμμῆς, id est Ab ipso initio et Μὴ κίνει γραμμήν, id est Ne moveas metam. Significat autem non esse mutandas leges neque praetereundos fines rerum praescriptos. Huc peculiarius pertinet Theocriticum illud ἐν Βωκολιάσταις :

Καὶ τὸν ἀπὸ γραμμᾶς κινεῖ λίθον,

id est

Atque a lineola lapidem movet.

Alludit ad flumen Galateae saxum aliquod ab extrema ripa secum auferens. Est et sacra linea in tesserarum lusu, de qua dictum est alias.

Index Adagiorum