I. 9. Extremis digitis attingere. xciv

Huic germanum est extremis attingere digitis, pro eo, quod est leviter attingere, quod ita demum adagium videbitur, si metaphora accesserit. M. Tullius in eo loco, quem modo citavi : Equidem multos et vidi in hac civitate et audivi, non modo qui primoribus labiis gustassent genus hoc vitae et extremis, ut dicitur, digitis attigissent, sed qui totam adulescentiam voluptatibus dedissent, emersisse aliquando et se ad frugem bonam, ut dicitur, recepisse. Graeci sic efferunt : Ἄκρῳ ἅψασθαι τῷ δακτύλῳ, id est Summo contingere digito. Ita Basilius in epistolis : Οἶδα καὶ αὐτός, εἰ καὶ ἄκρῳ δακτύλῳ τοῦ γλυκυτάτου μέλιτος τῆς παρ᾿ ὑμῖν ἐκκλησίας ἀπελαυσάμεθα πέρυσιν, id est Novi et ipse, tametsi summo digito mel dulcissimum vestratis ecclesiae gustavimus anno superiore. Translatum videri potest a luctantibus. Nam Graeci vocant ἀκροχειρίζεσθαι colluctari cum quopiam citra reliqui corporis congressum, sed summis dumtaxat digitis. Lucianus in Demonactis vita : Οὐδὲ κατὰ τὴν παροιμίαν ἄκρῳ τῷ δακτύλῳ ἀψάμενος, id est Neque summis, ut aiunt, digitis attigerat. Euripides hyperbolen citra metaphoram usurpavit in Iphigenia Aulidensi :

Οὐχ ἅψεται σῆς θυγατρὸς Ἀγαμέμνων ἄναξ,

Οὐδ᾿ εἰς ἄκραν χεῖρα,

id est

Haud filiam continget Agamemnon tuam

Non vel manu primore.

Index Adagiorum