I. 9Summis labiis.xciii
Summis labiis Graeci paulo diversius usurpant, nempe cum quis verbis dumtaxat simulat quippiam, non autem ex animo facit. Lucianus in Apologia : Καὶ ἀπ᾿ ἄκρου χείλους φιλοσοφῶν, [Apol.] id est Ac summis labiis philosophum agens. Item in Dialogis amatoriis : Ἐπ᾿ ἄκρου τοῦ χείλους τοὺς ὅρκους ἔχουσι, [Dial. meret.] id est Summis in labiis jusjurandum habentibus. De amatoribus loquitur, qui venereum jurant jusjurandum non ex animo. Seneca lib. I, cap. X : Non a summis labris ista venerunt, habent hae voces fundamentum. [?] Ad eundem modum divus Hieronymus in epistola ad Rusticum monachum Ut non levi, inquit, citatoque sermone et, ut ita loquar, summis labiis hospites invitemus. Hic aulicis et civilibus quibusdam mos est polliceri omnia, sed verbis illis sollemnibus, quibus nemo vel tantulum commovetur, nisi egregie stultus. [Epist.]