I. 9. Primoribus labiis degustare. xcii

Primoribus labiis degustare est breviter quippiam attingere. Ductum ab iis, qui cibum aut potum tenuiter degustant nihil inde in stomachum transmittentes. Cicero Pro Caelio : Equidem multos et vidi in hac civitate et audivi, non modo qui primoribus labiis degustassent genus hoc vitae. Idem De natura deorum libro II : Is cum dixit fore sempiternum hunc censes primis, ut dicitur, labiis degustasse physiologiam, id est naturae rationem. Quintilianus libro XII : Sed hoc transeo, de quo neminem, qui literas vel primis, ut aiunt, labiis degustarit, dubitaturum puto. Procopius sophista in epistola quadam : Πάλιν δὲ ταύτην ἐμεμφόμην, εἰ τοσούτου γεύσασα πράγματος ἄκρῳ δακτύλῳ, φασίν, εἶτα τὴν ἡδονὴν ἀφαιρήσεται, id est Rursum in hanc stomachabar, si cum tantam rem summo, ut aiunt, digito degustandam praebuisset, deinde voluptate spoliaret. Quibus in verbis illud nove dictum, quod digito gustum tribuit, nisi hoc sensit, qui leviter degustant, eos rem degustandam summo digito admovere linguae.

Index Adagiorum