Adagiorum Chiliades

Ad hoc adagium referentia
Adagium 888

I. 9Prima facie. Prima fronte.lxxxviii

Sapiunt haec quoque proverbium, maxime cum ad res incorporeas referuntur, Prima facie, prima fronte, pro eo, quod est primo obtutu et priusquam pressius ac diligentius consideres. Fallit enim plerumque primus ille aspectus neque raro caligant oculi pudore quodam. Deinde iterum atque iterum contemplati perspicimus quaedam, quae nos antea fefellerant et primum illud oculorum judicium quasi recantamus. Hujus adagii frequens est usus apud scriptores Latinos, nominatim apud Quintilianum libro XII. Papinianus libro XII, titulo De condictione sine causa : Cessare condictio prima facie videtur. [Inst.] Item libro XVI, titulo Ad senatusconsultum Velleianum : Cum prima facie quidem alienam, re vera autem suam obligationem suscipiat et aliis item aliquot locis. [Inst.] Celsus libro XXII, titulo De probationibus, capite Quingenta : prima fronte aequius videtur, ut petitor probet, quod intendit etc.