I. 9. Ne umbram quidem ejus novit. lxxxvi

Simillimum est huic illud, quod usurpat M. Tullius in Epistolis ad Atticum libro VII : O hominem amentem et miserum, qui ne umbram quidem τοῦ καλοῦ viderit. Plutarchus Περὶ πολυφιλίας Menandrum citat, qui beatum dixerit eum, qui vel σκιὰν φίλου, id est amici umbram habeat. Et apud Athenaeum parasitus quispiam panes rancidos et atros in convivium illatos ἄρτων σκιάς appellavit quasi manes panium, non panes. Quanquam adagium magis videtur ductum ab antiqua pictura, quae rem dumtaxat umbris ruditer repraesentabat. Et nota est specus Platonica, in qua qui desident, rerum umbris oblectantur.

Index Adagiorum