I. 9. Austrum perculi. lxxxiv

Austrum perculi, id est operam lusi, est apud Plautum in Epidico. Quo quidem adagio non gravatus est uti Paulus in epistolis suis. Aer enim verberantis ictum cedens eludit. Sumptum videri potest vel ab his, qui exercentur ad artem gladiatoriam ensem per aera ventilantes. Vel ab historia, cujus meminit A. Gellius de gente quadam, quae cum hoc vento bellum gessit.

Index Adagiorum