I. 9. In harenam descendere. lxxxiii

In harenam descendere pro eo, quod est certamen inire. A gladiatoria item harena translatum, de qua Flaccus :

Ne populum extrema toties exoret harena.

Quae si ad rem animi transferantur, metaphoram habebunt proverbialem. In exemplis referendis, quoniam passim obvia sunt, non arbitratus sum vel immorandum mihi vel remorandum lectorem. Meam harenam dixit Plinius in Epistolis pro mea functione. Ita enim scribit Fabato : Itaque Beticio Prisco quantum plurimum potuero, praestabo, praesertim in harena mea, hoc est apud centumviros.

Index Adagiorum