I. 1Aderit Temessaeus genius.lxxxviii
Strabo libro Geographiae sexto refert Temessam ab Lao primam urbem esse Brutiae ipsius aetate dictam Tempsam, quam ab Ausoniis conditam Thoantis comites Aetoli deinde tenuerint atque his expulsis Brutii, demum Hannibal et Romani funditus everterint. Iuxta hanc sacellum fuisse oleastris circumseptum Politae cuidam ex Ulyssis comitibus sacrum. Hunc, quod esset a barbaris violatus, graves iras in eo exercuisse, adeo, ut in proverbium abierit, dicerentque cavendum, ne Temessaeus genius immineret. [Geogr., VI, 1, 5] Deinde Locrensibus Epizephyreis urbe potitis, Euthymum quendam, ut inquit Aelianus, ex Italia illuc venisse pugilem inclitum, et insigni robore, qui et lapidem ingenti magnitudine gestaverit, qui Locris ostendi soleat. [Var. Hist., VIII, 18] Hunc cum Polite congressum ac victorem e certamine discessisse atque ita finitimos hujus opera liberatos a tributo, quod ille consueverat extorquere. Quin et compulisse illum, ut quod per vim abstulerat, redderet etiam cum fenore. Atque hinc proverbium natum putant, iis, qui sordidos et iniustos quaestus faciunt, adfore Temessaeum genium ; quo significabant, aliquando dependenda cum fenore, quae praeter ius et fraude seu vi rapuissent. Pausanias in Eliacis paulo diversius rem narrat : nempe comitem quendam Ulyssis, ob virginem constupratam occisum fuisse, atque ob id larvas ejus, nisi quotannis oblata virgine placarentur, grassari solitas ac perniciem adferre omni sexui atque aetati. [Descr. Gr., VI, 6, 7] Atque hunc quidem ejus loci genium vulgo fuisse creditum, quem Euthymus pugil Temessam reversus compescuerit virgine quam deuoverant, liberata atque in matrimonium accepta. Apud Strabonem mihi locus in codice Graeco videtur non vacare menda. Sic enim legimus in aeditione Aldina : Ὥστε τοὺς περιοίκους δασμολογεῖν αὐτῷ κατὰ τὸ λόγιον καὶ παροιμίαν εἶναι πρὸς αὐτούς, μηδ᾿ εἰς τὸν ἥρωα τῶν ἐν Τεμέσῃ λεγόντων ἐπικεῖσθαι αὐτοῖς. [Geogr., VI, 1, 5] Fortasse tolerabilior erit lectio, si tolles coniunctionem δὲ et pro λεγόντων reponas λεγόμενον. Caeterum cum Strabo recenseat proverbium priusquam referat cohibitum heroem, indicat potius in eos dici solitum, qui potentiorem se lacessunt. Etiamsi nihil vetat proverbium ad varios usus accommodari.