I. 9. Balbus balbum rectius intellegit. lxxvii

Balbus balbum rectius intellegit, id est barbarus barbari orationem. Ita enim natura comparatum est, ut qui balbutit, hoc est parum expedite loquitur, melius intellegat sermonem illius, qui et ipse consimili modo balbutiat, quam qui integre et articulate loquatur. Concinne dicetur in eos, quibus indoctis indocta magis et nota sunt et placent. Divus Hieronymus hoc adagio monachi cujusdam stultitiam tangit, haud scio festiviusne an acrius. Et idcirco, inquit, se eruditum putat, quia Jovinianum solus intelligit. Est quippe proverbium balbum melius balbi verba cognoscere. Haec ille. Porro Joviniani stilum ut portentuosum et vehementer obscurum idem Hieronymus miris salibus deridet in praefatione librorum, quibus illius coarguit errores.

Index Adagiorum