I. 9. Fluvius cum mari certas. lxxvi

Ποταμὸς θαλάττῃ ἐρίζεις, id est Fluvius cum mari certas, ubi minimi cum maximis certamen suscipiunt. Est autem locus quispiam, ut auctor est Suidas, in Leontide, cui nomen Ποταμοί, id est Fluvii. Hujus incolae Ποτάμιοι quasi Fluviales dicuntur. Hi notati sunt, quod quam plurimos in suam civitatem adscriberent, quos ea non satis commode caperet. Atque hinc proverbii jocus, quod, cum fluvius esset, id est locus non admodum amplus, mare videretur aemulari, cum omneis undecumque in sese reciperet.

Index Adagiorum