Adagiorum Chiliades

I. 9Nil intra est oleam, nil extra est in nuce duri.lxxiii

Est versus proverbialis apud Horatium in Epistolis, dicendus in eos, qui ad insaniam usque impudentes non verentur et confessa negare et manifesto falsa pro certis affirmare, denique quidvis dicere, ne victi in disputando videantur. Qualem Plato inducit sophistam Euthydemum, qui canem aiebat suum patrem esse et eundem patrem omnium et omneis omnia scire atque id genus portenta pertinaciter, ne coargueretur, asseverabat. Carmen Horatianum est hujusmodi :

Nil intra est oleam, nil extra est in nuce duri.

[Epist., II, 1, 31] Nimirum inter sanos convenit et nucem corticem habere durum et baccam oleae, lapillum intus durum. Proinde ludit operam quisquis cum id genus hominibus disceptat, qui dicunt lucem tenebras et tenebras lucem, ut ait vates ille divinus. [Is., 5, 20] Simile est, quod adfert Galenus De virtute simplicium remediorum libro secundo, quosdam Anaxagoram auctorem citasse, qui pronuntiasset, nivem non esse albam. Verba Galeni sic habent : Καί τινες ἐξ αὐτῶν καὶ τὸν Ἀναξαγόραν ἐπικαλοῦνται μάρτυρα περὶ χιόνος ἀποφηνάμενον, ὡς οὐκ εἴη λευκή, [Simpl., 2, 1] id est Atque istorum nonnulli etiam Anaxagoram testem adducunt, qui de nive pronuntiarit, quod non sit alba.